monumenta.ch > Plinius > sectio 187

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 187
{LXII} Atque ut intellegatur vana ceu plerumque vitae persuasio, panax piperis saporem reddit et magis etiam siliquastrum, ob id piperitidis nomine accepto, libanotis odorem turis, zmyrnium murrae. de panace abunde dictum est. libanotis locis putribus et macris ac roscidis seritur semine. radicem habet olusatri, nihil ture differentem. usus eius post annum stomacho saluberrimus. quidam eam nomine alio rosmarinum appellant. zmyrnium olus seritur iisdem locis murramque radice resipit.